- LERO
- LEROIns. parva Gall. in ora Prov. Lerinae fere adiacens, ab ea tenui freto, le Frioul, separato; Strab. teste, l. 4. p. 185. a Lerone heroe dicta est, cui ibi sacellum olim: Hadr. Vales. una cum Lerino ins. a Gr. λῆρος, quod rem futilem denotat, nulliusqueve momenti. Monasterium olim habuit Margarithae Virg. et Martyris tit. illustre, a quo nunc Ins. S. Margarithae l'Isle de S. Marguerite dicitur. Eam Monachorum Lerinensium eremum ac secretum exstitisse aiunt, ibique Impp. Rom. validas exstruxisse munititiones, quarum vestigia supersint: quae Massonus horrea suisse ad condendum salem, et abesse a continente 2. mill. ait. Quâ ad Sept. vergit, terramque prospectat, portum habet tutum, hincque non longe fonticulum aquae dulcis: oblonga est et frumenti cuniculorumque fertilis, in litore parumper attollitur, circuituque 4. mill. colligit. Inter oram Prov. ad Bor. et Lerinam ad Austr. Praeter duas Ins. in Sinu illo maris inter caput Rubeum et Galupe, sunt duae aliae Ins. parvulae ac saxosae Translero, forte la Formigue vulgo, et Ins. S. Ferreoli, quibus adde Graniliam la Grenille Antipoli adversam, ex tabb. Chorogr. Prov. quae omnes, ut Antipoli et Nicaeae Massiliensium oppidis proximae erant. Massiliensibus olim paruêre: nunc ad Grassensem dioec. pertinent, et a mai. ins. Lerone, Insulae S. Margarithae appellantur in his veterrima Monasteria, ab Honorato, Minervio, Castore et Ioviano, qui fioruêre sub Honorio Aug. condita esse, refert Prosper. in Chron. vide Hadr. Vales. Not Gall. Plin. l. 3. c. 5. l. 4. c. 12. et l. 5. c. 31.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.